The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01 by Hakluyt, Richard, 1552-1616
|
A word from our supporters: File extension KMZ | SECTIO VNDECIMA.[Sidenote: Frisius.] Non procat ab his montibus, (tribus pradictis) ad maritimas oras vergentibus, sunt quatuor fontes diuersissima natura. Vnus suo perpetuo ardore omne corpus sibi immissum raptim conuertit in saxum, manente tamen priore forma. Alter est algoris intolrerabilis. Tertius vel melle dulcior & restinguenda siti iucundissimus. Quartus plane exitialis, pestilens, & virulentus. Etiam hac fontium topographia satis aperte monstrat, quam ex impuro fonte has suas narrationes omnes miraculosas hauserit Geographus. Id enim dicere videtur: Montes hos tres pradictos fere, contiguos esse: Siquidem tribus montibus quatuor fontes indiscrete adscribit. Alioqui si non vicinos statuisset, vni alicui horam duos fontes adscripsisset. Sed neque hi montes contigui sunt (quippe multis milliaribus inuicem dissiti) neque iuxta hos fontes illi quatuor reperiuntur: quod, qui credere nolit, experiatur. Caterum ad hac confundenda sufficit, credo, ipsorum historicorum contrarietas. Nam de duobas fontibas quidam Frisio his verbis contradicit. Erumpunt ex eodem monte (Hecla) fontes duo, quorum alter equarum frigiditate, alter feruore intolerabili exedit omnem elementarem vim. Hi duo sunt primi illi Frisij fontes, nisi quod hic miraculum indurandi corpora, alteri fontium attributum, omissum sit. Atqui non simul possunt ex ipso monte, & iuxta montem erumpere. Hic vero libenter quasierim, qua ratione quisquam ex Peripatecicis dicat, aliquid ipso elemento aqua frigidius, aut igne calidius? Vnde demum, scriptores, ista frigiditas? Vnde iste feruor? Nonne e Schola vestra accepimus aquam esse elementum frigidissimum & humidum, atque adeo fngidissimum, vt ad constituendas qualitates secundas, remitti sit necesse, nec simplicem vsibus humanis inseruire? (Hac ego nunc Physicorum oracula fundo, vera an falsa, nescio). Testis est vnus omnium, & pro omnibus, Iohannes Fernelius lib. 2. Physiologia, cap. 4. Sic, inquit, qualitates ha (quatuor prima) quatuor rerum naturis summa obtigerunt, vt quemadmodum paro igne nihil calidius, nihilque leuius: Sic terra nihil siccius, nihil grauius: Aquam sinceram, nullius medicamenti vis gelida euincet, vt nec aerem, vllius humor. Summa praterea sic illis insunt, vt ne minimum quidem possint augescere, remitti vero possint. Nolo huc rationes seu argumenta Physicorum aggregare. Vnum profecto hic cauendum est, ne dum fontium miracula pradicant scriptores, vt glaciem Islandorum, ita etiam fontes creatorum numero eximant. Nos fontium adiuncta, qua huc scriptores pertraxerunt ordine persequemur. Primus suo perpetuo calore: Plurima sunt in Islandia therma seu fontes calidi: Pauciores ardentes: quos neque cuiquam miraculo esse debere existimamus, cum huiusmodi, vt a scriptoribus didici, passim abundet Germania, pracipue in ijs locis, qua non sunt procul ab Alpium radicibus. Nota est fama thermarum Badensium, Gebarsuiliensium, Calbensium, in ducatu Wirtebergensi, & multarum aliarum quarum meminit Fuchsius in lib. de arte medendi. Et non solum Germania, sed etiam Gallia, & longe magis omnium bonorum parens Italia, inquit Cardanus. Et Aristoteles narrat, circa Epyrum calidas aquas scaturire, vnde locus Pyriphlegeton appellatur. Atque inquam, hac ideo minus miranda, quod vt incendij montani, ita feruoris aquei caussas indagarint Natura speculatores: Aquam scilicet per terra venas sulphureas, aut aluminosas labi, indeque non calorem solum, sed saporem etiam & virtutes alienas concipere. Docuit hoc Aristoteles libro de mundo. Continet, inquit, terra in se multos fontes, vt aqua, ita & spiritus & ignis: Quidam amnium more fluunt, & vel ignescens eijciunt ferrum: Nunc tepida aqua erumpunt, nunc feruentissima, nunc temperata. [Sidenote: Lib 3. Nat. quast.] Et Seneca: Empedocles existimabat ignibus, quos multis locis apertos tegit terra, aquam calescere, si subiecti sint solo, per quod aqua transitus est. Et scite de thermis Baianis Pontanus. |



